Texts


F. Stegmüller, Repertorium Commentariorum in Sententias Petri Lombardi, Herbipoli, Würzburg 1947, p. 104. (n° 236).

V. Doucet, Commentaires sur les Sentences. Supplément au Répertoire de M. Frédéric Stegmüller, Ad Claras Aquas, Florentiae 1954, 31 (n° 236-236a).


Transcription of the tabula questionum can be found here:

J. Lechner, "Franz von Perugia, OFM, und die Quästionen seines Sentenzenkommentars, [Index quaestionum I-IV]", in Franziskanische Studien 25 (1938), pp. 28-64.


Tabula Questionum

 

Circa prologum primi sentenciarum quero istam questionem :

Q. 1 Utrum in aliqua intellectuali essencia generari possit aliqua noticia theologica evidens et intuitiva ex actuali intelligencia luminis naturalis. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 1ra/

a. 1 Ultrum cum lumine naturali intelecllectus creati quodlibet ymaginabile citra primum obictum ad sui ipsius noticiam intuitivam possit obiective concurrere.

a. 2 Utrum  aliqua ymaginabilis essentia citra primam possit aliqua modo respectu divine essencie esse noticia intuitiva. /M f. 2vb/

 

Q. 2 Secundo quero circa prologum : Ultrum creatura  racionalis de veritatibus theologicis possit habere aliquam habitualem noticiam proprie scientificam.Et arguitur quod sic (dupliciter). /M f. 4ra/

a. 1 Utrum aliqua res creata ex sui ipsius natura possit esse immediatum obiectum simplicis        

a. 2 Utrum habitus fidei infusus vel acquisitus potest  esse proprie scientificus. /M f. 5r/

 LIBER PRIMUS

Dist.1

Circa distinccionem primam, in qua  magister quierit, qualiter  racionalis creatura fruitur( !) Trinitate immensa,quero istam questionem :

Q. 1 Utrum essencia divina sit sub racione obiecti fruibilis et  immensi ultimum bonum rationalis creature beatifice quietate. Et arguo quod non (dupliciter). /M f. 5vb/

a. 1 Utrum essencia divina sub una denominacione perfecccionis simpliciter ostensa potest esse obiectum fruibile et beatificum creature racionalis in patria.

a. 2 Utrum  cuiuslibet creature ratcionalis activitas (!) perceptiva precise in bono incommutabili possit ultimo beatifice quietari. /M f. 7va/

 

Dist. 2

Circa secundam  distinccionem, in qua magister  querit, in qua  magister querit, qualiter deum esse sit  necessarium, quero :

Q. 2 Utrum primum gradum essendi simpliciter non  esse sit primum impossiblile esse omnem aliam impossibilitatem excludens a priori. Arguitur quod non. /M f. 10va/

a. 1 Utrum deum esse sit primum significale complexe excludens omnem gradum potencialem ymaginabilem.

a. 2 Utrum necessario divinum esse sit simplici conceptu formali in  mente, ex quo evidenter et causaliter sequitur deum esse. /M f. 12ra/

 

Dist. 3

Circa 3am distincccionem, in qua magister querit de univocitate divine essencie, quero :

Q. 3 Utrum divina essencia sub aliqua racione intriseca et essenciali sibi sit distincte intelligibilis ab intelectu viatoris. Arquitur quod non dupliciter. /M f. 13va/

a. 1 Utrum prima denominacio perfeccionis simplificiter ipsius divine essencie sit communis deo et creaturis. /M f. 13vb/

a. 2 Utrum quilibet conceptus univocus in rebus ,pro  quibus supponit, necessario exigat aliquam unitatem realem. /M f. 15rb/

 

Dist 4

Circa 4tam distinccionem, in qua  magister querit :

Q 4 Utrum in summa et eterna  incommutabili divina natura ad intra sit possibilis aliqua produccio vel origo, (quero eandem questionem). Arquo quod non dupliciter. /M f .16ra/

a. 1 Utrum in divinis suppositis sint aliqua encia distincta realiter et non essencialiter. /M f.16rb/

a. 2. Utrum in divinis suppositis sit admittenda proprietas vocum et forma sylogistica. /M f. 17rb/

 

Dist. 5

Circa 5tam distinccionem, in qua magister querit de  divina  essencia, si est generans vel genita, quero :

Q 5. Utrum aliqua ymaginabilis essencia ex sua propria activa causalitate possit aliqua modo se gignere in esse. Arquiter quod  sic  dupliciter. /M f. 18va/

a. 1 Utrum aliqua  simplex essencia non habens realem parcium distinccionem possit esse causaliter a se ipsa .

a. 2 Utrum sola divina essencia sit terminus formalis tam active quam passive generacionis. /M f. 19ra/

 

Dist. 6

Circa 6tam distinccionem,in qua  magister querit de modo generacionis verbi, quero istam  questionem :

Q 6. Utrum paterna  voluntas sit principium producendi divinum verbum. Et arguitur quod sic dupliciter. /M f. 19bv/

a. 1 Utrum per ( !) prius naturaliter  sit patrem filium ante velle quam ab eo sit genitus vel productus.

a. 2 Utrum in divinis suppositis omnimode sit idem producere,quo  deus pater dicit se ipsum et creaturam. /M f. 20vb/

 

Dist. 7

Circa 7am distinccionem, in qua magister querit, si potencia generandi potest filio communicari,quero istam (questionem) :

 Q.7. Utrum in patre potencia generativa evidenter includit respectu verbi infinitam activitatem. Et arguitur quod sic dupliciter. /M f.  21rb/

a. 1 Utrum principium gignendi verbum suppositale sit divina essencia vel aliquod esse intrinsecum ipsi patri.

a. 2 Utrum patrem posse generare verbum sit immensum posse activum et causale. /M f. 22ra/.

 

Dist. 8

Circa 8am distinccionem, in qua magister querit de simplicitate divine essencie, quero istam questionem :

Q. 8 Utrum cum supersimlici gradu essendi stat essenciam divinam esse in aliquo genere  predicamentali. Et arguitur quod non (dupliciter). /M f. 23ra/

a. 1 Utrum divina essencia ex sua  immensa necessitate excludat , quod ipsa non sit in aliquo predicamento.

a. 2 Utrum quodlibet, quod est in aliquo predicamento, intrinsece habet aliquod potencialiter esse. /M f.23va/

 

Dist. 9

Circa nonam distinccionem, in qua magister querit de eterna verbi generacione, quero istam questionem :

Q.9. Utrum  divini verbi generacio ex sui natura sit immutabilis et eterna .Et  arguitur quod non dupliciter. /M f. 23vb/

a. 1 Utrum eternitas divina racione sue immensitatis comprehendat omnem fluxum ymaginativum temporis. /M f. 24ra/

a. 2 Utrum generacio divini verbi in instanti eternitatis proprie  mensuretur. /M f. 24va/

 

 Dist. 10

Circa 10mam distinccionem, in qua magister querit talem questionem :

Q. 10 Utrum spiritus sanctus ex vi active spiracionis sit eternaliter caritas vel dileccio, (quero eandem questionem). Pro cuius modo dicendi arguitur (sic) dupliciter quod non. /M f. 25ra/

a. 1 Utrum principium productivium spirandi spiritum sanctum sit voluntas divina.

a. 2 Utrum spiritus sanctus a patre et filio libere  producatur. /M f. 25va/

 

Dist. 11

Circa 11mam distinccionem, in qua magister querit, si spiritus sanctus procedit a filio, quero istam questionem :

Q. 11. Utrum spiritus sanctus procedit a patre et filio  tamquam  ab uno principio produccionis . Et arguo  quod non dupliciter. /M f. 26rb/.

a. 1. Utrum verbum sit principium spirativum spiritus sancti.

a. 2. Utrum spiracio activa sit racio constitutiva patris et filii in esse suppositali. /M f. 27ra/

 

Dist. 12

Circa 12mam distinccionem, in qua magister querit de ordine spiracionis patris et filii, quero istam questionem :

Q. 12 Utrum aliqua prioritate pater per ( !) prius spiret spiritum  sanctum quam verbum . Et arguo quod non dupliciter. /M f. 28ra/

a. 1 Utrum in divinis suppositis possit ymaginari  vel  realiter poni aliqua instancia originis vel nature .

a. 2 Utrum in relacionibus46 essenciabilibus divinis aliquis ordo naturalis sit ponendus. /M f. 28va/

 

Dist. 13

Circa distinccionem 13mam, in qua magister querit distinccionem generacionis et spirationis, quero istam questionem :

Q.13.Utrum ex varietate principiorum in divinis supossitis generacio et produccio productive(!) distinguantur. Arguo quod non dupliciter. /M f. 29va/

a. 1 Utrum in divinis suppositis intellectus a voluntate formaliter distinguatur.

a. 2 Utrum distinccio generacionis a spiracione oriatur ex varietate principiorum producencium. /M f. 29va/

 

Dist.14

Circa distinccionem 14am, in qua magister declarat de temporali missione spiritus sancti, quero istam questionem :

Q. 14 Utrum temporalis processio spiritus sancti ad creaturam sit aliqua entitas nocionalis vel essencialis. Arguo quod non dupliciter. /M f. 30ra/

a. 1 Utrum unio spiritus sancti ad creaturam, que fit per temporalem eius processionem, sit aliquo modo perfecta produccio. /M f 30rb/.

a. 2 Utrum quelibet  relacio nocionalis ex vi talis unionis temporaliter possit mitti vel dari. /M f. 31ra/

 

Dist. 15

 

Circa 15mam distinccionem, in qua magister querit de missione spiritus sancti, quero istam questionem :

Q. 15 Utrum incommutabilis trinitas inseparabiliter operetur invisibilem spiritus sancti missionem. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 31vb/.

a. 1 Utrum proprie sit concedendum, aliquam personam divinam temporaliter a se mitti.

a. 2 Utrum invisibillis missio spiritus sancti in mente sit similis missioni filii. /M f. 32rb/

 

Dist. 16

Circa 16am distinccionem, in qua magister querit de sanctificacione creature per visibilem et invisibilem spiritus sancti missionem, quero istam questionem :

Q. 16 Utrum intrinseca sanctificacio creature racionalis fiat per invisibilem spiritus sancti missionem. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 32vb/.

a. 1 Utrum ad intrinsecam sanctificationem creature racionalis prius requiratur naturaliter donum caritatis increate quam donum caritatis create.

a. 2 Utrum creatura racionalis intrinsece gratificetur per donum creatum et increatum. /M f. 33va/

 

Dist.17

Circa 17am distinccionem, in qua magister querit de merito creature racionalis per donum spiritus sancti, quero istam questionem :

Q. 17. Utrum creatura racionalis per intrinsecam gratificacionem utriusque doni, creati et increati, sit a deo acceptabilis ad beatificum premium. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 34va/

a. 1 Utrum precise per extrinsecam gratificacionem creatura racionalis possit a deo acceptari ad beatificum premium. /M f. 34vb/

a. 2 Utrum creatura racionalis sit intrinsece gratificalis per donum increatum ex invizibili missione spiritus sancti. /M f. 37ra/

 

Dist. 18

Circa  18am distinccionem, in qua magister querit, si spiritus sanctus est donum, quero istam questionem :

Q 18. Utrum 3m suppositum in divinis per eternam spiracionem activam sit donum proprie vel appropiate. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 38rb/

a. 1 Utrum  denominacio doni secundum formale suum esse immense corespondeat spiritui sancto.

a. 2 Utrum donum sit racio distinctiva spiritus sancti a patre et filio. /M f. 38vb/

 

Dist. 19

Circa distinccionem 19am, in qua magister querit de equalitate personarum  divinarum, quero istam questionem :

Q. 19. Utrum  persone divine sint inter se simpliciter equales in omni essenciali perfeccione. Et arquitur quod non dupliciter. /M f. 39va/

a. 1 Utrum relaciones  essenciales divine sint inter se simpliciter equales in perfeccione.

a. 2 Utrum racio distinctiva relacionum suppositalium indicat inequalitatem in divinis  suppositis. /M f. 40rb/

 

Dist. 20

Circa 20mam distinccionem, in qua magister querit, si persone divine sint equales in potencia, quero istam questionem :

Q. 20. Utrum equalitas divinarum personarum sit secundum posicionem et virtutem agendi. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 41vb/

a. 1 Urtum posse communicare essenciam divinam secundum plenitudinem deitatis sub omnipotencia concludatur .

a. 2 Utrum  posse nocionale in divinis suppositis sit formaliter posse activum vel productivum secundum vitutem et  potenciam agendi. /M f. 42va/

 

Dist. 21

Circa distinccionem 21am, in qua magister querit, si diccio exclusiva verificatur de divinis personis, quero istam questionem :

Q. 21. Utrum diccio exclusiva possit vere predicari de divina essencia sive de divinis suppositis. Et arquo quod non dupliciter. /M f. 43ra/

 a. 1 Utrum diccioni exclusive possit correspondere aliquis conceptus  simplex et proprius. /M f. 43rb/

a. 2 Utrum aliquis conceptus exclusivus sit verificabilis nocionaliter vel essencialiter in  divinis suppositis. /M f. 43va/

 

Dist. 22

Circa 22am distinccionem, in qua magister querit, si deus est nominabilis, quero istam questionem :

Q. 22. Utrum pro statu vie divina essencia ab intellectu viatoris sit proprie intelligibilis aliquo  conceptu sibi proprio et essenciali. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 43vb/

a. 1 Utrum intellectus viatoris pro statu vie  possit habere  aliquem conceptum de divina essencia.

a. 2 Utrum essencia divina sit proprie nominabilis ab intellectu viatoris. /M f. 44rb/

 

Dist. 23

Circa distinccionem 23am, in qua magister querit, qualiter divine persone ad invicem conveniunt, quero istam questionem :

Q. 23. Utrum relacio suppositalis vel personalis divina sit nomen prime  vel 2e intencionis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 45ra/

a. 1 Utrum quilibet conceptus de pluribus predicabilis sit conceptus prime intencionis.

a. 2 Utrum tribus divinis suppositis correspondeat aliquis conceptus, qui sit conceptus prime intencionis. /M f. 45rb/

 

Dist. 24

Circa 24am distinccionem, in qua magister querit de unitate et uno in divinis personis, quero istam questionem :

Q. 24. Utrum divina essencia sit aliqua numerabilis forma ex replicacione alicuius unitatis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 45va/.

a.1 Utrum racio unitatis sit perfeccio ymaginabilis in divina essencia. /M f. 45vb/.

a.2 Utrum persone divine sint proprie constitute in esse personali ex aliqua numerabili forma. /M f. 46rb/.

 

Dist. 25

Circa distinccionem 25am, in qua magister querit de proprietatibus relativis, quero istam questionem :

Q. 25. Utrum persone divine ex proprietatibus relativis personaliter constituantur in esse. Rt arguo quod non duplicuter. /M f.46vb/

a. 1 Utrum ex proprietate  relativa et essencia persone divine constituantur personaliter in esse personali.

a. 2 Utrum proprietas relativa sit aliqua positiva relacio. /M f. 47vb/

 

Dist. 26

Circa distinccionem 26am,in qua magister querit de  denominacione relacionum nocionalium, quero istam questionem :

Q. 26. Utrum relaciones nocionales vel suppositales et ultimo distinctive in divinis personis sint relaciones  simpliciter absolute vel relative. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 48vb/

a. 1 Utrum omnis relacio nocionalis intrinseca in divinis personis sit absoluta vel respectiva.

a. 2 Utrum relaciones suppositalis sint individualiter distinctive personarum sicut sunt individualiter constitutive personarum. /M f. 49rb/

 

Dist. 27

Circa distinccionem 27am, in qua magister querit  de verbo nocionali, quero istam questionem :

Q. 27. Urtum in divinis personis proprie  sit ponendum verbum suppositale vel essenciale. Et arguo dupliciter quod non. /M f. 49va/.

a. 1 Utrum in creatura racionali possit esse aliquod intelligibile verbum.

a. 2 Utrum in divinis personis sit aliquod suppositale verbum. /M f. 50va/

 

Dist. 28

Circa distinccionem 28am, in qua magister querit de patris innascibilitate, quero istam questionem :

Q. 28. Utrum innascibilitas sit patris proprietas constitutiva et distinctiva. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 50vb/.

a. 1 Utrum  innascibilitas sit  proprietas patris constitutivain esse personali. /M f. 51ra/

a. 2 Utrum in patre sint plures relaciones nocionales sive proprietates positive realiter condistincte. /M f. 51rb/

 

Dist. 29

Circa 29am distinccionem, in qua magister querit de nomine principii, qualiter convenit tribus personis, quero istam questionem : 

Q. 29 Utrum summa et incommutabilis trinitas sit cuiuslibet creature unicum principium penitus indivisum. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 51vb/

a. 1 Utrum verbum divinum respectu cuiuslibet creature habeat proprium et specialem modum agendi et producendi (verbum).

a. 2 Utrum quodlibet divinum suppositum eque contingenter et libere agat omnem effectum creatum. /M f. 52va/

 

Dist. 30

Circa 30 distinccionem, in qua magister querit de relatione dei ad creaturam, quero istam questionem :

Q. 30. Utrum dei ad creaturam ex tempore sit  aliqua realis relacio. Et arguo quod non  dupliciter. /M f. 53ra/

a. 1 Utrum relacio sit aliqua positiva entitas  intrinseca in rebus relatis

a. 2 Utrum relacio dei respectu creature ex tempore sit realis. /M f. 53va/

 

Dist. 31

Circa 31am distinccionem, in qua magister tractat de relacionibus magis in communi, quero istam questionem :

Q. 31 Utrum huiusmodi relaciones, similitudo et equalitas,sint entitates distincte a proprietatibus relativis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 54ra/

a. 1 Utrum equalitas et similitudo in rebus creatis sint sub aliquo gradu essendi positive.

a. 2 Utrum similitudo et equalitas in divinis personis sint entitates positive distincte a propritatibus  relativis. /M f. 54va/

 

Dist.32

Circa 32am distinccionem, in qua magister querit, si spiritus sanctus est amor patris et filii, quero istam questionem :

Q. 32. Utrum spiritus sanctus in divinis patri et filio sit formalis dileccio et amor. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 55va/

a.1 Utrum supositale verbum sit formalis sapiencia patris.

a.2 Utrum spiritus sanctus sit formalis dileccio vel amor patris et filii. /M f. 55va/

 

Dist. 33

Circa distinccionem 33am, in qua magister querit de unitate persone divine cum essencia divina, quero istam questionem :

Q. 33 Utrum  quelibet propritas relativa personalis sit formaliter essencia divina. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 55vb/

a. 1 Utrum ex relacionum varia denominacione in esse  essenciali et supositali possit concludi in eis distinccio aliqua et positiva.

a. 2 Utrum persone divine per eandem omnino unam relacionem intrisecam essencialiter sint idem et personaliter distinguantur. /M f. 56rb/

 

Dist. 34

Circa distinccionem 34am, in qua magister querit de distinccione divine essencie a personis, quero istam questionem :

Q. 34. Utrum quelibet denominacio  nocionalis vel  suppositalis divina distinguatur realiter a divina essencia. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 56vb/

a. 1 Utrum cuiuslibet proprietatis nocionalis in divinis suppositis distinccio sit realis vel formales.

a. 2 Utrum ydemptitas divine essencie sit omnio indivisibilis vel latitudinalis. /M f. 57rb/

 

Dist. 35

Circa 35am distinccionem, in qua magister querit, qualiter creature perfeccionaliter continentur in divina essencia, quero istam questionem :

Q. 35. Utrum essencia divina /M f. 57vb/ secundum istam unicam racionem essencialem sit causabilium omnium perfeccionaliter contentiva. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 57va/.

a. 1 Utrum relaciones et denominaciones essenciales divine habeant varias raciones formales sive  essenciales ex natura rei distinctas. /M f. 57vb/.

a. 2 Utrum raciones essenciales divine sint raciones creaturarum exemplares et cognitive. /M f. 59ra/

 

Dist. 36

Circa distinccionem 36am, in qua magister querit, qualiter creature sint in deo vita, quero istam questionem :

Q. 36 Utrum perfeccio cuiuslibet creature contineatur in  divina essencia secundum eandem racionem causalem. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 59rb/

a. 1 Utrum quelibet creatura sit in deo vita secundum raciones causales. /M f. 59va/

a. 2 Utrum cuilibet creature  correspondeat in divina essencia racio causalis et productiva. /M f. 60ra/

 

Dist. 37

Circa distinccionem 37am, in qua magister querit, qualiter deus est ubique, quero istam questionem:

Q. 37 Utrum essencia divina racione sue immensitatis sit ubique localiter. Et arguo (quod non) dupliciter. /M f. 60va/

a. 1 Utrum quelibet creata intelligencia cuilibet situi ymaginario coexistere possit causaliter ex sua proprietate /M f. 60vb/ nature.

a. 2 Utrum immensitas divina ad omnem situm ymaginarium sit localiter presens. /M f. 61rb/

 

Dist. 38

Circa distinccionem 38am, in qua magister querit de presciencia dei respectu futurorum, quero istam questionem :

Q. 38 Utrum (in) divina racione sue eterne immensitatis sit evidens et clara noticia respectu futurorum contingencium immutabiliter representans quodlibet meritum vel demeritum  cuiuslibet eternaliter predestinati vel presciti ad esse eterne pene aut ad  imputabitatem alicuius beatifici premii. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 61va/

a. 1 Utrum (in) essencia divina immutabili et eterna per hoc, quod in sua natura est durative immensa, (sic) immutabiliter est evidens et clara noticia cuiuslibet futuri veri contingentis possibili (sic) ad esse et non esse. /M f.  61vb/

a. 2 Utrum essencia divina immutabiliter sit evidens racio cognoscendi omnia futura contingencia. /M f. 64ra/

 

Dist. 39

 Circa distinccionem 39am, in qua magister querit de sciencia dei respectu rerum, quero istam questionem :

Q. 39 Utrum sciencia dei respectu cuiuslibet contingentis ad extra sit immutabilis et eterna.Et arguo quod non dupliciter. /M f. 65ra/

a. 1 Utrum intellectus divinus sciat creaturam  esse in suo  proprio genere per aliquam mutabilem racionem.

a. 2 Utrum essencia divina eodem actu intelligendi cognoscit se et creaturas. /M f. 66ra/

 

Dist. 40

Querit de divina predestinacione respectu creature, quero istam questionem :

Q. 40 Utrum meritum creature in efectum previsium vel exhibitum sit aliquo modo causa divine predestinacionis eterne. Et arguo quod non dupliciter /M f. 66va/ distinccionem.

a. 1 Utrum divina predestinacio respectu creature sit aliquid extrinsecum ipsi deo.

a. 2 Utrum meritum futurum creature sit aliquo modo causa eterne predestinacionis. /M f. 67rb/

 

Dist. 41

Circa distinccionem 41am, in qua magister querit de reprobacione dampnatorum quero istam questionem :

Q. 41. Utrum futurum demeritum creature sit aliquo modo causa reprobacionis eterne. Et arguo quod sic dupliciter /M f. 68ra/

a. 1 Utrum electorum numerus sit necessarius vel contingens respectu voluntaris divine. /M f. 68rb/

a. 2 Utrum deus prescitum quemlibet prius naturaliter reprobet ad eternum supplicium quam prevideat sibi futurum demeritum /M f. 69ra/

 

 Dist. 42

Circa distinccionem 42am, in qua magister querit de dei omnipotencia, quero istam questionem :

Q. 42. Utrum cuiuslibet rei create ymaginabilis potencialitas ad esse a dei omnipotencia sit simpliciter derivabilis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 69rb/

a. 1 Utrum cuiuslibet creature potencialitas ad esse sit sibi intrinseca et positiva. /M f. 69va/

a. 2 Utrum cuiuslibet impossibilis impossibilitas sit a deo derivabilis in esse. /M f. 70rb/

 

Dist. 43

Circa distinccionem 43am, in qua magister querit de perfeccione et ordine universi, quero istam questionem :

Q. 43. Utrum infinita dei potencia respectu cuiuslibet effectus in universo 57 reluceat effective ; Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 71ra/

a. 1 Utrum in aligua essencia suprema ymaginabili in ordine creaturum maxime relu/M. f. 71rb/ceat immensitas divina.

a. 2 Utrum in produccione universi secundum eius ordinem summe reluceat divina bonitas et perfeccio. /M f. 72rb/

 

Dist. 44

Circa distinccionem 44am, in qua magister querit de perfeccione universi, quero istam questionem :

Q. 44 Utrum immensa dei omnipotencia racione sue immensitatis possit ordinem universi in meliorem naturam transmutare. Et arguitur quod non dupliciter. /M f. 72vb/

a. 1 Utrum lex eterna legi condicionate simpliciter contradicat in posse producere secundum meliorem formam naturam universi.

a. 2 Utrum quamlibet creatam naturam, in qua relucet ymago et vestigium prime artis, deus ex sua immensitate possit intrinsece et essencialiter in meliorem naturam in esse formare. /M f. 74rb/

 

Dist. 45

Circa distinccionem 45am, in qua magister querit de multiudine divini velle, quero istam questionem :

Q. 45. Utrum voluntas dei eterna per idem omnio velle vel nolle sit unicum velle omnium agibilium ad extra. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 74rb/

a. 1 Utrum unum et idem omnio velle beneplaciti sit ponendum respectu omnium volitorum ad extra.

a. 2 Utrum velle beneplaciti et velle efficas permissivum in deo sit eiusdem racionis. /M f. 75va/

 

Dist. 46

Circa distinccionem 46am, in qua magister querit, qualiter voluntas divina adimpletur, quero istam questionem :

Q. 46 Utrum voluntas divina per suum infrustrabile  velle efficaciter velit quodlibet citra se . Et arguo  quod non dupliciter. /M f. 76ra/

a. 1 Utrum voluntas divina efficaci voluntate velit omnes homines salvos fieri.

a. 2 Utrum quilibet ymaginabilis effectus per velle divinum immediate capiat suum totale esse. /M f. 76vb/

 

Dist . 47

Circa distinccionem 47am, in qua magister querit de modo agendi voluntatis divine ad extra /M f. 77va/, quero istam questionem :

Q. 47 Utrum voluntas divina respectu cuiulibet create essencie habeat mutabile velle vel nolle. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 77rb/

a. 1 Utrum voluntati divine intrinsece possint correspondere raciones determinative ad extra contrarie.

a. 2 Utrum voluntas divina respectu culpe possit habere immuntabile  velle vel nolle 59. /M f. 78rb/

 

Dist . 48

Circa distinccionem 48am, in qua magister querit ? qualiter voluntas creata debet se conformare voluntati increate, quero istam questionem :

Q. 48 Utrum quodlibet recte agere voluntatis create ex conformitate legis increate originaliter et principitive derivetur. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 78vb/

a. 1 Utrum voluntas divina preexigat ad suum velle vel nolle practicam racionem. /M f. 79ra/

a. 2 Utrum voluntas creata voluntati divine teneatur se in omnibus conformare. /M f. 79vb-80va/

 

LIBER SECUNDUS

 

Circa 2m sentenciarum... quero istam questionem :

Q. 1 Utrum cuiuslibet rei creabilis (essencia) penes accionem causalitatis divine generaliter et causative per suum velle et nolle actuetur in esse. Et arguo quod non dupliciter. /M f.  91va/

a. 1 Utrum activas primi entis simpliciter sit virtus creativa cuiuslibet create essencie educibilis de non esse ad esse.

a. 2 Utrum perfeccio cuiuslibet rei create incipiat a non esse sue denominacionis simpliciter. /M f.  94rb/

 

Dist.  1- 11

Circa primam distinccionem, in qua magister querit, qualiter racionalis creatura ad cognoscendum deum principaliter sit creata, quero istam questionem :

Q. 2 Utrum cuiuslibet create nature activa potencia ad aliquem gradum sue intrinsece activitatis sit proprie terminata. Et in ista materia tangam de materia angelorum usque ad XIam distinccionem inclusive sine alia pluralitate. Et arguo pro questione quod non dupliciter. /M f. 96ra/.

a. 1 Utrum cuiuslibetintellectualis nature vitalis percepcio sit precise infinita.

a. 2 Utrum intellectualis essencia in esse angelice nature habeat aliquam mensuram naturaliter distinctam aliquo modo a suo proprio modo essendi. /M f. 98rb/

 

Dist. 12- 15

Circa 12am distinccionem usque ad 16am exclusive ( !), ubi magister querit de ordine universi, quero istam questionem :

Q. 3 Utrum in ordine totius universi sit possibilis aliqua latitudo causalitatis ad aliquem certum gradum essencialiter (et) precise terminata, cui correspondeat equale materiale posse in esse eiusdem racionis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 104va/

a. 1 Utrum latitudo causalitatis in causis essencialiter ordinata possit esse aliquo modo infinita.

a. 2 Utrum substancie orbis supercelestis correspondeat aliquod materiale esse aliquo modo distinctum ab esse materie prime. /M f. 107vb/.

 

Q. 4.  Circa eandem materiam quero istam questionem : Utrum cuiulibet corpori supercelesti ex suo uniformi motu respectu cuiuslibet corporis generabilis et corruptibilis correspondeat aliqua causalitas effectiva. /M. f. 109va/ Et arguo quod non dupliciter. /M f. 109va/.

a.1 Utrum primo motori respectu cuiuslibet orbis inferioris correspondeat aliqua virtus illuminativa vel radiosa. /M. f. 109va./

a.2 Utrum cuilibet corpori celesti intrinsece correspondeat aliqua virtus illuminativa et radiosa. /M. f. 114va/

 

Dist. 27- 29

Circa 27 distinccionem usque ad 29 inclusive, in qua magister querit de dono gratuito creature racionali ad esse meriti collato, quero istam questionem :

Q. 5 Utrum voluntas creata aliquo supernaturali dono intensive informata per quodlibet suum liberum agere posset aliquid instantenee velle. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 116va/

a. 1 Utrum cuiuslibet ymaginabilis forme intencio fiat ex corrupcione partis prioris et ex addicione vel acquisicione novi gradus.

a. 2 Utrum voluntas creata per aliquam predeterminacionem antecedentem posset aliquo modo necessitari ad instantanee agere vel non agere. /M f. 120vb/

 

Dist. 30

Circa 30am distinccionem, ubi magister querit de culpa peccati originalis, quero istam questionem: 

Utrum cuilibet corpori humano generative ex parentibus propagato intrinsece correspondeat aliqua ymaginabilis culpa, que sit carentia privativa divine visionis. Et arguitur quod non  dupliciter. /M f. 124rb/

a. 1 Utrum originalis culpa formatur <sit> in natura corporis humani per concupiscenciam carnis a parentibus naturaliter /M f. 124va/ geniti. 

a. 2 Utrum cuilibet anime racionali ex culpa originali possit aliquo modo correspondere aliqua specifica pena /M f. 126rb/


Dist. 34-37

Circa distinccionem 34am usque ad 37am inclusive quero istam questionem :

Q. 7 Utrum voluntas divina respectu cuiuscumque effectus tam boni quam mali immediate et effective generaliter sit causalis, quoniam de hoc magis principaliter queritur. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 127vb/

a. 1 Utrum agere voluntatis divine respectu cuiuscummmque effectus quantumcumque parvi vel magni immediate et causative concurrit ad esse. /M f. 128r/

a. 2 Utrum ad aliquod difformiter agere voluntas divina possit aliquo modo immediate causaliter et active concurrere. /M f. 129vb/

 

Dist. 38 - 42

Circa distinccionem 38am usque ad 42am, in quibus magister querit, qualiter nostra intencio potest laudari ex fine, quero istam questionem :

Q. 8 Utrum voluntas creata ex suo intrinseco intencionali effectu respectu alicuius diligibilis possit ad suum velle vel nolle aliquo modo difficultari. Arguo quod sic dupliciter. /M f. 131va/

a. 1 Utrum intencio voluntatis create ordinata ad debitum finem sit alicuius boni operis causa.

a. 2 Utrum intencio voluntatis create respectu alicuius ymaginabilis obiecti possit aliquo modo difficultari ad velle vel nolle. /M f. 132rb/.

 

Dist. 43 - 44

Circa distinccionem 43am usque ad finem libri,in finem libri, in quibus magister querit de modo agendi voluntatis create ad diversa peccatorum genera, quero istam questionem :

Q. 9 Utrum cuiulibet voluntati create per unum velle et nolle ex aliqua consciencia nonrecta extrinsece actuate correspondeat maior imputabilitas ad meritum vel demeritum quam faciat precise ex aliquo intrinseco velle vel nolle. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 133va/

a .1 Utrum cuilibet voluntati create conformando se alicui consciencie non recte correspondeat aliquod mortale demeritum.

a. 2 Utrum voluntas creata ex aliquo interiori et exteriori actuconiunctim redditur magis difformis et prava quam precise ex aliquo interiori actu. /M ff. 134va-136ra/


 LIBER TERTIUS


Dist.  1

Circa principium  3ii sentenciarum ....quero istam questionem :

Q. 1 Utrum essencia primi entis (simpliciter) racione sue immensitatis sive simpliciter potuerit temporaliter alicui creature ypostatice uniri. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 136rb/

a. 1 Utrum esse primi entis simpliciter possit secundum omnem plenitudinem deitatis communicari creature.

a. 2 Utrum unio divini verbi ad naturam humanam dicat aliquam entitatem simpliciter absolutam. /M f. 137vb/

 

Dist. 2

Circa distinccionem 2am, in qua magister querit de modo assumendi naturam humanam quero istam  questionem ad presens :

Q. 2. Utrum ex temporali (unione ex ) personali unione divini verbi ad naturam humanam aliquod 3am per se existens sit constitutum in esse. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 138rb/

a.1 Utrum posita ista unione verbi ad naturam humanam aliquod 3m ens constituatur in esse.

a.2 Utrum verbum divinum istius unionis sit formaliter per suam esse nciam racio istius terminativa. /M f. 139va/

 

Dist. 3

Circa 3am distinccionem, ubi magister querit de virginali conceptu virginis gloriose, (quero) istam questionem :

Q. 3 Utrum in latitudine creature racionalis humane fuerit possibile aliquam naturam fuisse genitam sine quacumque ymaginabili difformitate et culpa. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 140rb/

a. 1 Utrum virginis gloriose caro /M f. 140va/ potuerit fuisse concepta sine quacumque ymaginabili difformitate et culpa.

a. 2 Utrum beata virgo Maria vere fuerit sanctificata per  sanctificata per spiritus sancti formalem illapsum. /M f. 142ra/

 

Dist 4-6

Circa 4tam distinccionem usque ad 6tam inclusive, in quibus magister querit de modo assumendi naturam humanam, quero istam questionem :

Q. 4 Utrum alicui create nature potuerit correspondere aliqua potencialitas activa et informativa humani corporis, quod est verbo divino ypostatice nunc unitum. /M f. 142vb/

a. 1 Utrum cuilibet matri ad filii generacionem intrinsece correspondeat aliquod activum agere.

a. 2 Utrum fuit possibile naturam humanam uniri ypostatice verbo essenciali divino. /M f. 143va/

 

Dist .7-9

Circa distinccionem 7am usque ad nonam inclusive, in quibus magister querit, qualiter verbum divinum sit factum homo, cui debetur cultus latrie, quero istam questionem :

Q. 5 Utrum unio nature assumpte eterne previsa aut in operacione exhibita fuit causa predestinacionis eterne respectu divini verbi ad posse suppositaliter uniri alicui creature racionali. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 144rb/

a. 1 Utrum alicuius simpliciter eterni possit esse aliqua eterna predestinacio.

a. 2 Utrum precise eterna immensitas a creatura racionali sit adoranda adoracione latrie. /M f. 145ra/

 

Dist. 10-12

Circa distinccionem 10mam usque ad  12mam inclusive, in quibus magister querit de racione adoptiva nature assumpte in esse sue perfeccionis, quero istam questionem :

Q. 6. Utrum natura humana nunc divino verbo suppositali unita ex qualicumque modo ymaginandi possit aliquo modo difformiter velle. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 145vb/

a. 1 Utrum esse suppositale nature create includit ex sui natura aliquam racionem distinctivam ab esse nature humane. /M f. 146ra/

a. 2 Utrum nature humane nunc verbo divino unite ex qualicumque modo ymaginandi, si nature sue committeretur, possit correspondere difformiter aliquod velle vel agere. /M f. 146va/

 

Dist. 13

Circa distinccionem 13am, in qua magister querit de perfeccione Christi quo ad naturam humanam, quero istam questionem :

Q. 7 Utrum ex suppositale unione ad verbum anima Christi reddatur essencialiter et intrinsece magis perfecta, quam sit aliqua creatura ymaginabilis citra deum. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 147vb/.

a. 1 Utrum tota essencialis latitudo anime Christi in puris naturalibus considerata sit perfeccior omni creata intelligencia.

a. 2 Utrum anima Christi suppositali verbo unita sit ex ista unione perfeccior omni creata intelligencia. /M f. 148vb/

 

Dist. 14

Circa 14am distinccionem, in qua magister querit de gradu glorie anime Christi, quero istam questionem :

Q. 8 Utrum anima Christi in beatificacione (sine) lumine glorie sit suppositaliter verbo divino unita ex aliquo gradu caritatis simpliciter infinito. Et arguo <primo> quod non dupliciter. /M f.  150ra/

a. 1 Utrum activitas anime xpi sit caritatis infinite formaliter receptiva.

a. 2 Utrum sit possibile intellectum anime xpi posse beatificari in patria /M f. 151ra/ sine lumine glorie. /M f. 150vb/

 

Dist.  15 – 17

Circa 15am usque ad 17am distinccionem inclusive, in quibus magister querit de tristicia et de necessitate paciendi in Christo, quero istam questionem :

Q. 9 Utrum in natura humana suppositeliter verbo divino unita ex disconveniencia alicuius obiecti ymaginabilis fuerit aliqua necessitas alicuius passionis vel tristicie. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 151va/

a. 1 Utrum in anima Christi ex passione sensuali corporis fuit generata aliqua tristicia.

a. 2 Utrum natura corporis Christi fuit aliquo modo necessitata ex privacione vite naturalis. /M f. 152va/

 

Dist. 18 - 22

Circa distinccionem 18am usque ad distinccionem 20, inclusive, in quibus magister querit de merito, quero istam questionem :

Q. 10. Utrum natura humana suppositaliter /M f. 153va/ verbo divino unita prostatu vite presentis potuit aliquit meritorie agere, ex cuius merito pro peccato primi hominis deo fuit plenarie satisfactum. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 153rb/

a. 1 Utrum voluntas Christi pro statu vite presentis possit libere libertate contradiccionis aliquid meritorie agere. /M f. 153va/

a. 2 Utrum aliqua pura racionalis creatura ex suo meritorie agere pro peccato ade potuit deo plene satisfacere. /M f. 155rb/

 

Dist. 21 - 22

Circa distinctionem 21am usque ad 22am inclusive, in quibus magister querit de unione verbi ad naturam assumptam in triduo mortis, quero istam questionem :

Q. 11 Utrum in essencia naturali corporis Christi in mortis triduo inesse potuit aliqua racio corruptiva in esse putrefaccionis. Et arguitur quod sic dupliciter. /M f. 156rb/

a. 1 Utrum naturali essencie corporis Christi in mortis triduo, si a deitate fuisset divisa, correspondisset sibi aliqua racio corruptiva. /M f. 156va/

a. 2 Utrum verbum divinum in mortis triduo ex separacione corporis ab anima vel anime a corpore potuit dici formaliter verus homo. /M f. 157ra/

 

Dist. 23 - 26

Circa distinccionem 23am, in qua magister querit de actu credenti et sperandi, usque ad 26 inclusive, quero istam questionem :

Q. 12 Utrum in tota ymaginaria latitudine theologice virtutis in aliqua creata intelligencia de credendis vel de credibilibus possit generari aliquis assensus evidens et scientificus. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 158ra/

a. 1 Utrum tota ymaginaria latitudo theologice virtutis consistitbprecise in aliquo certo et demonstrativo numero, qui ex sui natura non sit intrinsece plurificabilis aliquo modo. /M f.  158rb/

a.2 Utrum in aliqua creata intelligencia de credibilibus revelatis possit generari aliquis habitus evidens et scientificus. /M f. 159va/

 

Dist.  27 - 29

Circa distinccionem 27am usque ad 29 inclusive, in quibus magister declarat, qualiter creatura  racionalis tenetur deum diligere,quero istam questionem :

Q. 13 Utrum vitalis essencia anime racionalis ex aliquo dileccionis actu circa deum possit ymaginari intrinsece intendi aut remitti. Et arguo quod sic dupliciter. /M f. 160rb/

a. 1 Utrum cuiuslibet racionalis anime vitale esse intra propriam specificam latitudinem per aliquod activum agere possit essencialiter intendi aut remitti.

a. 2 Utrum quelibet creatura racionalis ex aliquo gradu dileccionis dei ex necessitate teneatur deum super omnia diligere. /M f. 161ra/

 

Dist. 30 - 32

Circa 30am distinccionem usque ad 32am inclusive quero istam questionem :

Q. 14 Utrum creatura racionalis ex temporali aliquo dono intrinsece sibi collato teneatur meritorie ad proximi dileccionem, pro cuius parte magister signanter. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 162ra/

a. 1 Utrum voluntati create ex aliquo dono temporali sibi obiecto vel obiective collato <in ea > consurgat aliqua obligacio ad deum diligendum super omnia.

a. 2 Utrum creatura racionalis teneatur meritorie ad inimici sui dileccionem. /M f. 162vb/

 

Dist.  33 - 36

Circa distinccionem 33am usque ad 36am inclusive, in quibus magister querit de perfeccione moralis virtutis, quero istam questionem :

Q. 15 Utrum tota ymaginaria perfeccio cuiuslibet moralis virtutis consistat informative in aliqua parte, cui formaliter intrinsece correspondeat aliquit meritorie vel demeritorie agere. Arguo quod sic dupliciter. /M f. 163rb/

a. 1 Utrum tota ymaginaria perfeccio cuiuslibet moralis virtutis informative existat precise in perfeccione partis sensitive. /M f. 163va/

a. 2 Utrum cuilibet virtuti intellectuali corespondeat precise speculativa racio informative se habens in eadem parte racionalis creature. /M f. 164rb/

 

Dist.  37 - 44

Circa distinccionem 37am usque ad finem libri, in quibus magister querit de lege ewangelica secundum sua percepta, quero istam questionem :

Q. 16 Utrum ewangelica lex voluntati create sit intrinsece prohibitiva obligacio respectu cuiuslibet ymaginabilis iuramenti. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 164vb/


LIBER QUARTUS

  Circa 4m Sentenciarum ... quero primo istam questionem

Q. 1 Utrum sacrementa nove legis pro  statu nature lapse si(n)t necessaria homini ad salutem, ad cuius institucionem aliquod gratuitum donum in voluntate creata causaliter et effective determinetur in esse.  Et arguo quod non dupliciter.  /M f.  167rb./

a. 1  Utrum cuilibet viatori subiecto existenti ewangelice legi ista sacramenta sint  <ei> necessaria ad salutem.

a. 2 Utrum sacramenta nove legis in voluntate viatoris alicuius gratuiti doni sint causa effectiva.   /M f. 167vb/

 

Dist.  1-6

  

Circa distinccionem primam usque ad  6am, quibus magister querit de baptismo et eius effectu, quero istam questionem :

Q. 2. Utrum cuilibet viatori recipienti sacramentum baptismi intrisece correspondeat equalis gradus in esse alicuius gratuiti doni ex aliqua (in)variabili et imputabili forma.  Et arguo quod non dupliciter. /M f.168va/

a. 1 Utrum cuiuslibet viatoris anima racionalis ex sacramento baptismi equali gradu caritatis intrisece informetur .

a. 2 Utrum cuilibet viatori rite recipienti sacramentum baptismi correspondeat aliqua invariabilis forma in eius voluntate intrisece impressa. /M f.169ra/

 

Dist.  8-13

Circa 8am distinccionem usque ad 14am (!), in quibus magister querit de sacremento eukaristie,quero istam questionem :

Q. 3. Utrum naturalis perfeccio corporis Christi ex aliquo activo agere in aliqua specifica natura ab ea naturaliter distincta ex aliqua locali vel naturali transmutacione possit naturaliter contineri.  Et arguo quod non dupliciter. /M f.169vb/

a. 1. Utrum naturalis perfeccio corporis Christi ex aliquo divino agere possit sub aliqua naturali specie contineri.

a. 2. Utrum ex aliqua ymaginabili mutacione aliqua creata essencia possit in naturam corporis Christi transmutari ea remanente sub proprio specifico esse. /M f. 171vb/

 

Dist.  14-22

 

Circa 14am distinccionem usque ad 22am inclusive, ubi magister querit de sacramento penitencie, quero istam questionem :

Q. 4 Utrum tota ymaginaria latitudo cuiuslibet culpabiliter agere, quo totalis creatura ex divina lege imputabiliter se habet ad reatum pene, per intrisecam accionem alicuius virtutis in esse penitencie sit simpliciter et omnimode remissibilis. Et arguo quod non dupliciter. /M f. 174vb/

a. 1 Utrum cuiuslibet culpabiliter agere tota eius ymaginativa privativa latitudo racione sue gravitatis a voluntate creata per suum intrinsecum velle et nolle sit infinite detestabilis.

a. 2 Utrum quelibet ymaginabilis culpa per intrinsecam actuacionem virtutis penitencie in omni suo reatu sit ad condignum omnimode remissibilis. /M f. 177rb/

 

Dist. 23-42

Circa distinccionem 23am usque ad 42. Inclusive, in quibus magister querit de sacramento extreme unccionis, ordinis et matrimonii, quero istam questionem :

Q. 5 Utrum ad decorem et pulcritudinem hominis viatoris ex institucione ewangelice legis ista sacramenta de congruo exigantur, ex cuius recepcione voluntas creata meritorie intrinsece actuatur in aliquo eminenti gradu alicuius perfeccionis. Et arguo quod non dupliciter. /M f.  182rb/

a. 1 Utrum ex sacremento ordinis et extreme unccionis aliqua intrinseca actuacio intrinsece derivetur, qua a voluntate divina acceptetur in esse meriti.

a. 2 Utrum cuilibet viatori ex sacramento matrimonii secundum ewangelicam formam eo rite utenti correspondeat intrinsece ex ordinacione divine legis aliquis gradus iuste et perfecte libertatis. /M f. 183rb/

 

Dist. 43-46

Circa (distinctionem) 43am usque ad 46am inclusive, ubi magister querit de hominum resurrexione,quero istam questionem :

Q. 6. Utrum similis hominis generalis resurrexio debeat causaliter derivari in esse precise ex supernaturali accione primi agentis ,qua racionalis corporalis creatura pro quocumque suo difformiter male agere possit iuste et debite ad condignum puniri. Et arguo negative dupliciter.  /M f. 184ra/

a. 1 Utrum  cuiuslibet hominis naturalis natura cum sua intelligibili forma eadem numero resurgat in esse cum interiori impregnacione 95 pene vel glorie. /M f. 184rb/

a. 2 Utrum quelibet creatura rationalis pro quacumque  sua  actuali culpa possit a dei omnipotencia debite ad condignum in esse pene eterne puniri. /M f. 185vb/

 

Dist. 47-50

Circa 47 distinccionem usque ad finem libri, in quibus magister querit de finali iudicio cum beatitudine anime et corporis, queroistam questionem :

Q. 7 Utrum cuiuslibet presciti vel predestinati corporaliter esse in ultima et finali sentencia eterni iudicis resurgat in esse alicuius  perspicue claritatis et glorie aut in esse alicuius tenebrose gravitatis et pene. Et arguitur dupliciter quod non. /M f.  188rb/

a. 1 Utrum cuiuslibet racionalis creature essencia resurgat post ultimam finalem /M f. 188va/ sentenciam in esse alicuius impassibilitatis cum deduccione cuiuscumque contrarie corrupcionis.

a. 2 Utrum beatifica visio ipsius divine essencie sit summum bonum a racionali creatura naturaliter appetibile in esse beatitudinis et glorie. /M f. 190rb -192va/

 

news

Site launched in July 2016